monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p2, VII. Odonis Baiocensis episcopi ad papatum contendentis vana fiducia. Guillelmus rex eum detineri iubet.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEPTIMUS., , VI. Graeci, absente Roberto, Normannos aggrediuntur. Robertus Wiscardus in Graeciam redit. Normanni in Italiam redeunt. <<<     >>> VIII. Mathildis reginae mors. Eius epitaphium. Cenomannorum rebellio. Rex Guillelmus militum Anglorum numerum conscribendum iubet.

VII. Odonis Baiocensis episcopi ad papatum contendentis vana fiducia. Guillelmus rex eum detineri iubet.

1  Dum furerent in orbe tempestates, quae superius memoratae sunt, quidam sortilegi Romanorum, quis in papatu succederet Hildebranno, indagarunt, et quod post transitum Gregorii Odo Romanus papa foret, compererunt. 2  Hoc audiens Odo, praesul Baiocensis, qui cum fratre suo Guillelmo rege Normannis dominabatur et Anglis, parvipendens potestates et divitias regni Occidentalis, nisi iure papatus dominaretur latius et omnibus terrigenis, Romam misit, palatium sibi emit, senatores Quiritum, magnis muneribus datis, sibi amicitia copulavit, palatiumque suum multis sumptibus et superfluis apparatibus exornavit. 3  Hugonem, Cestrensium comitem, magnamque cohortem praecipuorum militum ascivit, ut secum in Italiam proficiscerentur obsecravit, et ingentia precibus promissa prodigus addidit. 4  Illi vero, quia Normanni leves et extera videre cupidi sunt, protinus praesumptori episcopo, cui principatus Albionis et Neustriae non sufficiebat, assenserunt. 5  Ingentes quoque fundos, quos in occiduis climatibus possidebant, deserere decreverunt, ac ut praefato praesuli trans Padum comitarentur, per fidem spoponderunt. 6  Apparatum huiusmodi prudens rex Guillelmus edidicit, sed non approbavit, regnoque suo multisque aliis valde nociturum aestimavit. 7  Unde festinanter in Angliam transfretavit, ac Odoni episcopo cum grandi pompa navigare in Normanniam cupienti, ex insperato in insula Vecta obviavit. 8  Ibi nimirum congregatis in aula regali primoribus regni rex ita locutus est: « Egregii proceres, verba mea diligenter audite, et salubre consilium mihi, quaeso, tribuite. 9  Antequam transfretassem in Normanniam, regimen Angliae fratri meo, Baiocensi episcopo, commendaveram. 10  In Normannia multi contra me surrexerunt, et, ut ita dicam, intimi et forinseci me invaserunt. 11  Robertus filius meus, et tirones quos enutrivi et quibus arma dedi, contra me rebellaverunt, eisque mei malefici clientes et finitimi hostes gratanter adhaeserunt. 12  Verum Deo, cuius servus sum, me protegente, nil profecerunt; nec de meo aliquid, nisi ferrum in vulneribus suis, obtinuerunt. 13  Conglobatos in me Andegavenses paratus ad bellum terrore compressi, parique modo rebellantes Cenomannos armis et viribus compescui. 14  His nimirum occupationibus ultra mare irretitus fui, ibique diu moratus, publicis utilitatibus laboriose deservivi. 15  Interea frater meus Angliam vehementer oppressit, et ecclesias fundis et redditibus exspoliavit, ornamentis ab antecessoribus editis nudavit, militesque meos, qui contra Danos et Hibernenses et alios hostes mihi nimis infestos, Angliam tutari debuerant, seduxit, et trans Alpes in extera regna, me contempto, pertrahere disponit. 16  Nimius labor cor meum angit, praecipue pro ecclesiis Dei, quas afflixit. 17  Christiani reges, qui ante me regnaverunt, Ecclesiam Dei amaverunt, honoribus et xeniis multi generis locupletaverunt; unde nunc, ut credimus, in amoena sede, felici retributione gaudentes, requiescunt. 18  Adelbertus et Edvinus ac sanctus Oswaldus, Athulfus ac Alfredus, Edwardus senior et Edgarus, cognatusque meus et charissimus dominus Edwardus dederunt opes Ecclesiae sanctae quae est sponsa Dei. 19  Et frater meus, cui totius regni tutelam commendavi, violenter opes diripuit, crudeliter pauperes oppressit, frivola spe milites mihi subripuit, totumque regnum iniustis exactionibus concutiens exagitavit. 20  Quid inde agendum sit caute considerate, et mihi, quaeso, insinuate. 21  » Cumque omnes tantum virum timerent, et sententiam in illum proferre dubitarent, magnanimus rex ait: « Noxia temeritas semper comprimenda est, nec uni ad detrimentum reipublicae pro aliquo favore parcendum est. 22  Hunc ergo virum, qui terram turbat, comprehendite; et, ne in deterius praevaleat, solerter custodite. 23  » Cumque nullus in episcopum auderet iniicere manum, rex ipse primus apprehendit eum. 24  Illo autem reclamante: « Clericus sum, et minister Domini; non licet pontificem damnare sine iudicio papae; » providus rex ait: « Ego non clericum nec antistitem damno, sed comitem meum, quem meo vice mea praeposui regno, rationem commissae villicationis audire volens comprehendo. 25  » Sic regia potestas praefatum praesulem cepit, in Normanniam deduci fecit, et in arce Rothomagensi incarceravit, ibique intrusum quatuor annis, id est usque ad finem vitae suae, diligenter custodivit. 26  Capite vero inquietudinis deiecto, militum motio conquievit, inibique regis providentia regnum suum intus et extra fortiter munivit. 27  Ecce in hoc homine palam completum videmus, quod in libro Mythologiarum dicit Fulgentius: « Qui plus quaerit quam licet, minus erit quam est. 28  » Praesulatus Baiocensis, et comitatus Cantiae ingentibus gazis abundans, et per totam Angliam atque Normanniam regia potestas cum propria communis uni clerico non sufficiebat, qui universo mundo praeferri satagebat; quem ad hoc non cogebat divina assumptio, nec canonica electio, sed insanabilis cupiditatis immoderata praesumptio. 29  Ergo quod habebat perdidit, et inclusus gemuit, exemplumque posteris, ne honoribus inhient, dereliquit.

bnf12710.13

Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEPTIMUS., , VI. Graeci, absente Roberto, Normannos aggrediuntur. Robertus Wiscardus in Graeciam redit. Normanni in Italiam redeunt. <<<     >>> VIII. Mathildis reginae mors. Eius epitaphium. Cenomannorum rebellio. Rex Guillelmus militum Anglorum numerum conscribendum iubet.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p2, VII. Odonis Baiocensis episcopi ad papatum contendentis vana fiducia. Guillelmus rex eum detineri iubet.